라틴어 문장 검색

"Quantos balatus colles et prata sonabunt, si viridante coma fidibus peana ciebo!
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:23)
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna vina, columbino limum bene colligit ovo,quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장36)
magna movet stomacho fastidia, seu puer unctistractavit calicem manibus, dum furta ligurrit,sive gravis veteri creterrae limus adhaesit.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장48)
Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 60:3)
quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint gratius inter dum, neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulget auroque renidet nec citharae reboant laqueata aurataque templa, cum tamen inter se prostrati in gramine molli propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant, praesertim cum tempestas adridet et anni tempora conspergunt viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:9)
Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
non magnis opibus iucunde corpora habebant, praesertim cum tempestas ridebat et anni tempora pingebant viridantis floribus herbas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:8)
Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantes floribus herbas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:4)
Nigro si turbida limo Colluvies immota iacet, cadit omnis in haustus Certatim obscoenos miles:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:32)
et torus dictus est, quod veteres super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, ut proximus ut viridante toro consederat herbae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7082)
viridanti species participii sine verbi origine, temporis praesentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5391)
paludibus enim a continenti segregabatur, quas exclusit limus de Albanis montibus per paludes Pomptinas fluens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 102)
pingvi flumine nilus Nilus dictus est quasi νέαν ἰλύν, hoc est novum limum trahens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 307)
quod et ipse in georgicis ostendit dicens liquuntur montibus amnes felicemque trahunt limum item et viridem Aegyptum nigra fecundat harena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 309)
nam Vergilium ita reliquisse confirmant 'velati limo'. limus autem est vestis, qua ab umbilico usque ad pedes prope teguntur pudenda poparum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1209)

SEARCH

MENU NAVIGATION